- SAMACHONITES
- SAMACHONITESvel Semechonites Lacus, Σαμαχωνῖτις, vel Σεμεχωνῖτις λίμνη, apud Iosephum Iud. Antiqq. l. 5. c. 4. Aquae Mexom, Ioinae c. 11. v. 5. 7. unus fuit ex tribus lacubus, ad Iordanis fontes, longus 60. stadia, latus 30. Iosuae sic a situ, quod superior esset, Iosepho a piscatione dictus est ac ubertate piscium. Samachon enim vel semechon Arabice, piscis est. Inde Semechonitae populi, eidem de Bell. Iud. l. 4. c. 1. et regio Semechonitis, l. 3. c. 2. ubi Peraeam ad ortum terminari dicit Α᾿ραβία τε καὶ Σεμεχωνίτιδι, Arabiâ et regione Semechonitide. Quo pertinet, quod Arabiae nomen Chaldaeus Interpres passim reddit Sumchuathas 1. Regum c. 10. v. 15. Ierem. c. 25. v. 20. et Ezech. c. 30. v. 15. Sed et huc referendum, quod a Kimchio in Psalmum 24. septem marium terrae Canaaneae unum vocatur, Mare Sochni: omnino enim legendum Gap desc: Hebrew i. e. Semechonite. Quod ex ipso ordine colligas, Et haec sunt septem Maria, Mare Magnum, mare Sochni, mare Tiberiadis, mare Salsum etc. Ubi Mare Magnum, est mare Mediterraneum: Mare Sochni, est lacus Semechonites seu Samachonites, in ipsis Iordanis fontibus, ut mare Tiberiadis in medio et mare Salsum, i. e. Lacus Asphaltites, in Iordane extremo. Vide Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. ubi de Piscibus in specie.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.